EPHEBAEUM mel. EPHEBEUM vel EPHEBIUM

EPHEBAEUM mel. EPHEBEUM vel EPHEBIUM
EPHEBAEUM, mel. EPHEBEUM vel EPHEBIUM
secunda pars Gymnasiorum apud Vett. ubi illi convenire, atque de praemiis et exercendi genere pactiones facere solebant, qui simul exerceri volebant atque certare: quamquam Philander in ea fuit sententia, quod in Ephebeo puberes exercerentur; qua in re ipsum sequitur Mercurialis potius, quam Gul. Choulum, qui de Antiqq. exser citat. in Ephebeo iuvenes studendi gratiâ sedisse scriptis mandavit. Utrum vero apud Romanos, qui cum Viris ante 16. annum pueros commercium ullum habere vetabant, hoc verum fuerit, liquidum non est. Neque interim negari potest, Galeni tempore, pueros exercere in palaestra consuevisse, cum is cuiusdam aegritudinis, quam Commodus puer, atque Imp. fil. in palaestra acquisierat, faciat mentionem, l. de praec. ad Posth. Οὔτω καὶ ὅςτις ἀναῤριχᾶται διὰ χοινίου, καθάπερ εν παλαίςτρᾳ γυμναζουσι τούς παῖδας εἰς ἐυτονίαν παρασκευάξοντες, Sic autem, et quicumque per funem scandit, quemadmodum pueros in palaestra exercent, eos ad robur praeparantes. Ex quibus pueros in palaestris exerceri solitos satis constaret, nisi id quoque in Bacchid. testatus esset Plaut. ubi Lycus Pistocleri Paedagogus, patrum erga filios sui temporis indulgentiam taxans, de anteact temporis moribus ita loquitur: in Bacchide Act. 3. sc. 3. v. 18. et seqq.
Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
Digitum longe a Paedagogo pedem ut efferres aedibus.
Ante Solem exorientem nisi in palaestram veneras,
Gymnasii praesecto haud mediocres poenas penderes.
Id quoi obtigerat, hoc etiam ad malum arcessebatur malum,
Et discipulus et Magister perhibebantur improbi,
Ibi cursu, luctando, hastâ, disco, pugilatu, pilâ,
Saliendo se exercebant magis, quam scorto, aut saviis.
Unde videre est, pueris summo mane palaestras adeundi praeceptum fuisse, ut virorum, qui tum non aderant, commercium vitarent, atque literarum etiam studiis incumbendi otium superesset. Sed et, diu ante Neronis Principatum, Romae Gymnasia fuisse, ex iisdem verbis colligi obiter potest. Vide Hieron. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 8. Fuit autem Ephebeum (h. e. exedra amplissima cum sedicus, tertiâ parte longior quam lata) in duplici porticu, in medio inter Coryceum, cui proxime Conisterium et in versura porticus frigida lavatio, ad dextram; et Elaeothesium sive Alipterium, ad sinistram, uti discimus ex Vitruv. l. 5. c. 11. et videre est ex figura palaestrae, quam aere expressam praefatus Mercurial. exhibet, c. 6. l. citati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”